GAULONITAE

GAULONITAE
GAULONITAE
nomen factionis potius, quam sectae, inter Iudaeos, quemadmodum et Herodiani. Dicti a quodam Iuda, qui modo Iudas Gaulonites, Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 1. modo Iudas Galilaeus, idem l. 8. c. 2. cuius quoque mentio Actor c. 5. v. 37. vocatus est. Ita autem in Actis legitur: Post hunc exortus est Iudas ille Galilaeus, temporibus de scriptionis et avertit populum multum post se. Descriptionis huius seu tributi auctor fuit Cyrenius ab Aug. in Syriam primo, dein Iudaeam, missus, quae tum Coponium Praesidem habebat. Nec confundenda illa cum descriprione, cuius Luc. meminit c. 2. v. 1. cum haec Oecumenica esset, illa, de qua in Actis, solam Syriam et Iudaeam concerneret, postquam Archelaus, Herodis fil. Viennam exulatum ivisset. Huius igitur bonis ut manum iniecit Cyrenius, novamque descriptionem instituit, Iudas hic magnâ hominum turbâ in suas partes pertractâ, persuasit illis, omne tributum servitutis signum, nec ullum Dominum vocandum esse, praeter eum, qui Dominus Dominorum est, Deum viz. caeli et terrae. Horum, utpote qui pro Imp. Rom. incolumitate sacrificia non offerenda esse contendebant, Luc. c. 13. v. 1. sanguinem cum sacrificiis eorum miscuit Pilatus, non enim qui gente, sed qui sectâ Galilaei erant, a Iuda Galilaeo sic appellati, ibi intelligi docet Theophylactus in praef. Lucae loc. cum Pilato in Galilaeorum gentem nihil iuris fuetit. Periit tandem et ille et omnes, qui assensi fuerant ei, dispersi sunt, Actor. 5. v. 37. Vide supra, et Ioseph. insuper de Bello Iud. l. 7. c. 28. Eiusdem factionis erant, qui Σικάριοι alibi in Actis dicuntur, Thom. Godwin. de ritib. Hebr. l. 1. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”